Skip to main content

Full text of "Index scholarum publice et privatim ... per semestre hibernum a die XV. m. Octobris a. MDCCCLXXVIII. usque ad d. XV. m. Martii a. MDCCCLXXVIII. habendarum. Hermanni Sauppii commentatio de proxenis Atheniensium addita est"

See other formats


Digitized by the Internet Archive 
in 2013 



http://archive.org/details/indexscholarumpuOOacad 






UNIVERSITY OF 
ILLINOIS LIBRARY 
AT URBANA-CHAMPAIGN 
CLASSICS 



3^ 



sUU 



INDEX 



SCHOLARUM 



PUBLICE ET PBIVATIM 



IN ACADEMIA 



id &©«©§! A 



PEE SEMESTEE HIBEENUM 

A DIE XY. M. OCTOBRIS A. MDCCCLXXYII. USQUE AD D, XY. M. MARTH 

A. MDCCCLXXYIIL 

HABENDARUM. 



Hermanni Sauppii commentatio de proxenis Atheniensium addita est. 



GOTTINGAE 



OFFICINA ACADEMICA DIETERICHIANA TYPIS EXPRESSIT. 
GUIL. FR. KAESTNEB. 



VS 



ACADEMIAE GE0RG1AE AUGUSTAE 

PRORECTOR 

D. ALBERTUS RITSCHL 

CUM SENATU. 



Cum anno superiore indici lectionum mensibus hiemalibus habendarum 
titulum tegeaticum adderem, quo Agesandro Nicostrati P. Scotussaeo proxenia a 
Tegeatis decernitur, non inutile esse cogitabam proxenos Atheniensium, quorum 
vel apud scriptores vel in titulis memoria exstaret, colligi, ut in uno con- 
spectu viderentur atque quam late haec apud Athenienses institutio patuisset 
intelligi posset. Nam quanquam horum documentorum ea ratio est, ut exi- 
guam tantum partem eorum, quos Athenienses proxenos suos esse voluerunt, 
cognoscere possimus, etiam sic tamen numerus urbium, in quibus proxenos 
Athenarum fuisse testantur, tantus est, ut in omnibus Graeciae septentriona- 
lis, Peloponnesi, insularum, coloniarum urbibus, quibuscum aliquo tempore 
rationem haberent, exstitisse coniecturam facere possimus. Et quod maxime 
spectandum esse existimavi, ut quid Athenienses in his rebus secuti sint 
perspiciamus , huic rei ne eo quidem multum derogatur, quod tituli super- 
states ad diversa tempora pertinent: nam primum tempora ilia terminis 
paulo angustioribus circumscripta esse apparet, cum temporis decursu proxe- 
niae elevata dignitate civitas potius dari solita sit, id quod inde a fine fere 
saeculi quarti a. Chr. n. saepissime factum esse intelligimus. Deinde si uno 
aliquo tempore proxenum in urbe aliqua fuisse testes exstant , et prius et 
postea etiam plerumque fuisse cum per se verisimile est turn eo magis 
probabilitatis speciem uanciscitur , quod fere semper etiam posteris eorum, 
qui proxeni nominantur, eadem iura eidemque honores tribuuntur: quocum 
coniungenda sunt, quae vel Thucydides Alcibiadem dicentem facit 6, 89 : 
tcov dij spwv nqoyovoav xr\v nqo^aviav vficov xaxd xi syxXrjfJia dnsmovxcav 
avxbg iyco ndfov dvala^dvoav idsqansvov vpdg, et 5, 43 narrat: Auxsdai- 
fioviov ■ — avxbv (Alcibiadem) — xaxd xr t v naXavdv ngo^sviav Ttoxs ovtiav 
ov nfiiJGavxsQj j}v xov ndnnov dnsinovxog avxbg — dtbvotlxo dvavsuoGaG&ai,, 
vel Xenophon Hellen. 6. 1, 4 Polydamantem Pharsalium apud Lacedaemo- 
nios dixisse tradit : nqo^svog vfitiop cSv xal svsQyfarjg sx ndvxcov oov [i8[jivij[is$a 
7tQ0ydvcQV, dfyu) sdv xs n dnogco nqbg vfxccg Isvav^ lav is xi %(xX87idv sv xfj Qsx- 
xaXiq dvpiGTfjxcu, ctquaivsiv. Alia, quae idem ostendant, exempla infra affe- 

1* 



4 

rentur. Sed cum in earn cogitationem venissern, exspectanduni esse corporis 
iuscriptionum atticarum volmnen alterum intelligebam. Cuius pars prior 
cum nuper prodiisset, subsecivis ut potui horis pervolutavi et quantum Ul- 
ricus Koehler, vir egregius, summa sua accuratione et praeclara eruditione 
praestiterit dum cum gaudio et admiratione agnosco, quae ad proxenos Athe- 
niensium pertinerent collegi eisque, quae aliunde nota fuerunt, addidi. 

Primum igitur urbes in continenti sitas enumerabo. Atque chorum 
titulus ducat , cuius cum in Corporis inscriptionum atticarum vol. 1 n. 27 
pars tantum sinistra dari potuisset, altera parte dimidiata prope Erechtheum 
reperta nuper admodum in Schedis literariis hellenicis Francogallorum (Bul- 
letin de la correspondence hellenique VI. VII p. 303 sqq.) multo auctior 
editus est, ita ut ad Thespienses eum pertinere intelligamus. Titulus 
hie est: 

.... Xsaag sins- Ko\j)Qivd]driv x[al 

GaAvxidijv xal MsvsGzqazov x- 

al ^A&qvaiov zovg OsCmdg dvayq- 

dxpai nqo^svovg xal svsqysza- 

g ^A&rjvdHov xal zovg natdag zovg 

§xsipco]v sfi noXsi sv ozijXri Xi&i- 

Vfi xal oVjnooX^zal dnofiiG&wod- 

vzcov Tfjv GztjlfjVj z]d ds dqyvqiov 

naqsxovTOov ol xcoXaxq]szat. 
Literarum formis P. Foucart, qui edidit, recte dicit ostendi titulum ad me- 
dium fere saeculum quintum referendum esse , quo tempore Athenienses 
multas Boeotiae urbes ad suas partes se applicare coegerant, donee clade 
ad Coroneam accepta Boeotia cedere deberent (Thucyd. 1, 113). Primum, 
quern proxenum Athenienses nominarunt, Corrinadem fuisse Foucart ideo 
coniecit, quod hoc nomen Thespiensis in titulo legitur, quern Gr. Kaibel 
Hermae 8 p. 418 edidit. Antiquissimus vero hie titulus est inter superstites, 
quibus proxenia ab Atheniensibus alicui datur. Deinde Plataeis quin proxeni 
Atheniensium fuerint, dubitari non potest atque titulo C. I. Att. 2, 173 
Lycurgo Lycophronis F. Butade rogante a. 332/1 Plataeensi, cuius nomen 
ipsius in lapide non iam exstat atque de patris nomine nihil nisi qpoVj videri 
potest proxenia data esse, quanquam titulo 176, qui ad a. 330/29 pertinet, 
eodem Lycurgo auctore Eudemo Philurgi F. Plataeensi eadem fere iura ac 
privilegia tribuuntur neque vero proxenia decernitur, sed ut inter eos nu- 
meretur, qui populo Atheniensium bene fecerint (InuivsGai — xal czecfa- 
vtiGai — xal sivai avzov sv zoZg evsqyszaig zov dijfjbov zov ^A&qvaicov). For- 
tasse igitur ne alteri quidem illi Plataeensi aliud tributum esse recte iudi- 
cabimus. Erchomeni proxenos Atheniensium fuisse C. I. A. 2, 21 ostendit, 
quod plebiscitum a. 377/6 factum est, quanquam ad Eurytionis honorem 
alium pertinuisse primi duo versus Uteris maioribus scito ipsi praemissi 
docent : Evqvziwvog ^Eq^o^isviov nqo'^svov xal svsqyszov, et quae deinde sequun- 
tur: sjieidfi Evqvzioov xal 6 nazijq avzov 17ozafi6do)qog xal ol nqoyovoi 
avzwv ngo&voi zd elalv Id&ijvaioov xal sveqyszai xal avdqsg dyaSoi — . 
Atque Koehlerus demum nomen Eurytionis in lapide agnovit, cura St. Pit- 



takis Bph. arch. 1 368 et II. Rangabis antiqu. gr. 2, 2296 in v. 1 gvXXtvog 
et in v. 6 EvovXicov dedissent, C. Keilius (Zur Sylloge inscr. boeot. p. 642) 
rgvXiwvog et TqvXitav legi voluisset. Neque dubito, quin in catalogo mili- 

tum erchoineniorum , qui apud Rang. 1304 est, a C. Keilio 1. d. p. 562 
repetito v. 43 in lapide exstet r/oTJafiddcogog EvQvzicovog, cum Rangabis 
dederit Evgwziayvog: nam versus septem extremos tituli ita detritos esse L. 
Rossius dixerat, ut legi non possent. Denique Thebis aliquando Pindarum 
ab Athenieusibus hospitem publicum nominatum esse Isocratis testimonio 
certo constat, qui 15 §. 116 baec scripsit: si Tlivdagov fjtsv tov noifjirjv 61 
ngo fjfjbtQp ysyovoxsg vntg svdg [xovov gr^xaTog , on ttjv noXiv egsiOfia tijg 
'EXXddog wvdfiaatv, cmoog hifiyGav, cuGts xal ngo^svov noirjaac&ai, xal dco- 
gsdv fivgiag amw dovvai dgaxpdg. cf. A. Boeckh. ad Pind. fragm. 2, 2 p. 579 sq. 
— Transeamus ad Cleonaeos. C. I. Att. 2 ? 181 fragmenta plebisciti habentur, 
quibus Lapyris Calliae F. Cleonaeus, proxenus Atheniensium, populiscito 
collaudatur, quod de legatione sacra ad Nemea missa, ut videtur, bene me- 
ritus erat. Atque ex verbis eius decreti, quod a. 323/2 factum est, extre- 
mis per multos annos maiores eius eodem munere functos fuisse apparet : 
dvaygdxpai ds idds to ipijqjiGfjLcc [tov yga/jb][iatsa Ttjg fiovXrjg [s~]lg t^v Gi;ijl[t]V 
Ttjv iv\dxgon6Xst i[v] rj ysyganxai 3 E%€v[(3g6T(p) KXswva'iM tm ngo$svo) tm Aa- 
nv[giog~] rj ngo^svia. Ea vero tabula, cui Echembroti proxenia inscripta 
erat, et ipsa servata est, C. I. Att 2, 29: [KXs]covaiov ngo%s[y~\ov 'Exspfigo- 

tov. Qsoi. ["Edo]%€V Ttj fiovXfi dvaygd\pai\zov ygafAfiazsa T^g] fiovXijg 

*E%s[j,[(3goTOv Blvai 'A&t]vaf\cov ngo%e\yov xal svsgysztjv xad-'jdnsg b n\azr\g 
ctvzov Adnvgig, quod senatus decretum sibi videri ante a. 376 scriptum esse XL 
Koebler ad tit. 22 iudicat. Quod vero hie in Echembrotum senatus decreto 
proxeni honores delati sunt , cum alii proxeni populi iussu fierent , idem 
Hermae 5 p. 17 ita explicat, ut, patri Echembroti et posteris cum proxenia 
iussu populi more solenni data esset, ad eundem honorem filio continuandum 
non denuo populi decreto opus fuisse existimet, cuius rei aliud exemplum con- 
tulit, de quo infra videbimus, ubi ad proxenos Thasios pervenerimus. — Aristo- 
machus Argivus eiusque pater quam bene de Atheniensium rebus publicis 
et singulis civibus meruissent, decreto populi singillatim expositum erat, 
cuius nunc miserae reliquiae 0. 1. Att. 2,161 exstant. Videri hoc decretum 
circa annum 336 factum esse et quae pater fecisset ad bellum corinthiacum 
pertinere U. Koehler Hermae 5 p. 4 sqq. exposuit. Proxenos vero Argivos 
illos Atheniensium fuisse quanquam in decreto nunc scriptum non exstat, 
propter ea, quae legi possunt, collatis aliis eiusmodi decretis admodum pro- 
babile est. — Archonte Athenis Aristione, a. 421/20,, iussu populi Poly- 
stratum Phliasium et Asteam Aleensem proxeuos factos esse, C. I. Att. 1, 
45 docet. Nam utrumque honorem eodem tempore decretum esse videntur 
verba postrema ostendere: (etkxivsgcu "Agtsolv tov 'AXsov) xal dvaygaxpaTco 
ngo^svov xal evsgyszyv °A&qvai(iov xa&dnsq IloXv6zgazov tov OXsidmov 
saztjXrj Xtdivji 6 ygafifjLarsvg 6 zijg fiovXijg. Rectissime vero A. Kirchhoff in 
laceris alius tituli reliquiis (44) videtur ipsum illud decretum agnovisse, quo 
Polystrato Phliasio honores tributi erant. Atque verisimile est propter unam 
eandemque causam cives illos vicinarum urbium (cf. E. Curtius Peloponn. 



I p. 208 sq.) ab Atheniensibus , quos eo tempore cum civitatibus illius re- 
gionis saepe egisse novimus, honoratos esse. — Laced laemoniorum proxenos 
Athenis complurium gentium viros nobilissimos fuisse constat. Nam praeter 
Alcibiadis gentiles, de quibus supra dixi, etiam Daduchos eandem sibi cum 
Lacedaemoniis rationem intercedere gloriabantur. Sic Callias apud Xeno- 
phontem Hell. 6. 3, 4 : rfjV psv nqotsviav ificov ovx syco povog , dXXd xal 
natgog na%r\q naxoMctv sxcov xw ysvsi, Cf. 5. 4, 22 et Conviv. 8 §. 39, 
ubi nunc ex Cobeti et mea coniectura legitur : noo^svog 6' si xal xatdyovxab 
dsl nagd (Sol 61 xQccnctioi, avzcov. Atque multo etiam illustrior Cimon fuit: 
cf. Plutarch. Cim. c. 14, qui ob earn ipsam causam uni filiorum Lacedaemonio 
nomen dedit (Plut. 1. d. c. 16. Thucyd. 1, 45. C. I. Att. 1, 179). Nam hie 
videtur mos fuisse proxenorum, ut filios ex nomine eius gentis, cuius 
proxeni essent, nominarent, ut Cimon alteram filium Eleum, tertium Thes- 
salum appellavit, ut Lacon Plataeis proxenus Lacedaemoniorum fuit (Thuc. 
3, 52) atque Athenaeus Thespiensis, quern ab Atheniensibus proxenum fac- 
tum esse vidimus, ex gente oriundus fortasse fuit, in qua proxenia ilia he- 
reditaria esset. Atheniensium proxeni qui Lacedaemone fuerint, parum 
scimus : nam unum Coroebum a. 372/1 pace facta ab Atheniensibus animi 
grati testificandi causa eo honore affectum esse e decreto populi C. I. Att. 
2, 50 cognoscimus. Sed ut Calliam ad pacem illam conciliandam Lacedaemo- 
nem missum esse Xenophon tradidit, ita Athenaeum Lacedaemonium, quern 
Thucydides (3, 119) inter eos fuisse tradit, qui cum Atheniensibus de induciis 
agerent, proxenum Atheniensium fuisse crediderim (cf. 3, 122). — In Thes- 
salia Pharsali proxenum Atheniensium Thucydidem nomen habuisse Thucy- 
dides 8, 92 tradidit, qui cum imperium quadringentorum evertebatur Athe- 
nis fuit et salutari consilio operam dedit, ne cives arma contra cives sume- 
rent. Ac fortasse decretum , cuius frustum C. I. Att. 2, 214 est, de proxe- 
nia Pharsalio tribuenda agebat. Ad Larisaeum proxenum, cui nomen 
K]otgog fuisse U. Koehler suspicatur, fortasse frustum populisciti pertinet, 
quod est in C. I. Att. 2, 177. — Porro decreto, cuius frustum est C. I. 
Att. 2, 175, in . . . cao%o[y] quendam, Cydrionis filium, Aetolunij proxeniae ho- 
nores collati sunt. Ad quern id annum referendum sit, certius definiri non 
potest, videtur tamen anno fere 330 vel paullo post factum esse. Denique 
hie commemorandus est Euenor Euepii F. Acaman, ex Argo Amphilochio 
oriundus, medicus, quern Athenienses a. 322/1 proxenum nominarunt, ali- 
quot vero annis post, cum sedem Athenas transtulisset et arte sua facienda 
optime de civibus multis meruisset, civitate sua donarunt. Haec duobus 
populiscitis edocemur, quae in C. I. Att. 2,186 et 187 sunt. Medicum eum 
clarissimum fuisse loci ab A. Boeckhio, quern Koehlerus conferri iussit, stud, 
epigr. chronol. p. 174 collecti docent. 

Sed veniamus ad insulas. Corcyrae quidem Thucydides 3, 70 Pithi- 
am, proxenum voluntarium Atheniensium [Usi^iag s&sXonod&rog umv *A$ri- 
vaitov), qui summa apud populares auctoritate esset, cum foedus cum Athe- 
niensibus ut fieret opera sua perfecisset et magis etiam id astringere velle 
perhiberetur, a. 427 ab optimatibus interfectum esse narrat. Apud eundem 
Thucydidem 2, 85 Niciam Cretensem Gortynium, Atheniensium proxenum, 



belli anno tertio eis persuasisse legimus, ut classis, quam Phormioni precibus 
eius permoti anxilio mitterent, praetervehendo in Creta insula appelleret et 
Cydonia urbe potiri conaretur. Deinde C. I. Att. 2, 9 frustum est decreti, 
quo Iihodius, cuius nomen intercidit , proxenus nominatur, quod a. 394/3 
factum esse Koehlerus vidit Eubulidis archontis nomine in v. 3 recte resti- 
tute, nam de Eubulo, archonte a. 345/4, cogitari nullo modo potest. Eo 
vero tempore Rhodii a Lacedaemoniis defecerant et ad Atheniensium partes 
transierant. Porro Iidide proxenum Atheniensium fuisse nuper admodum 
comperimus. Stephanus enim Cumanudes in Athenaei vol. 5 p. 517 sqq. et 
U. Koehler in Commentariis instit. archaeol. atheniensis 2 p. 142 sqq. popu- 
liscitum gravissimum ediderunt, in area ilia Asclepiei repertum, sub rupibus 
arcis meridionalibus felicissimo societatis archaeologicae atheniensis consilio 
eruderata , quo memoria turbarum civilium in insula Ceo per complures 
annos continuatarum continetur. Urbes insulae anno fere 375 in foedus 
maritimum novum receptae erant (cf. Busolt de foedere attico novo p. 
766 sq.). Turn vero optimates, ut videtur, contra Athenienses et foederatos 
arma ceperant, Atheniensium amicos expulerant, proxenum Atheniensium 
occiderant, sed victis eis et capite damnatis Athenienses amicos suos in 
urbes suas Chabria duce reduxerant, Antipatrum, proxeni interfectorem, 
morte multaverant, foederis conditiones renovati et fortasse aliquantum mu- 
tati una cum nominibus eorum, qui foedus violaverant, lapidibus inscrip- 
serant. At optimates illi denuo in urbes suas redierunt et eos qui ab Athe- 
niensibus reducti fuerant aut interfecerunt aut bonis publicatis capite dam- 
narunt, columnas illas everterunt. Turn vero eis denuo devictis populiscito 
feliciter reperto a. 363/2 rogante Aristophonte constitutum est, ut bonis 
publicatis in exilium mitterentur et qui ab eis damnati feliciter effugerant 
lulidem redirent. De nomine proxeni v. 39 cum hae literae supersint A.. 
12 .S2N A, nomen ei vix aliud quam Autesioni fuisse potest. In trans- 
cursu moneo v. 65 ea, quae Koehlerus supplevit: si ds ng [fiovXstai, 
xawijxstv sy Ksw, sdtfco avxov onov dp ^ovXr^iai tm[y avfifiaxi^oov 7i6X]s(jov 
oIxovvtcc id savzov xaQnovcScu , ferri non posse, sed videri potius scriptum 
fuisse: si 6s %ig \jati fiovlstcu ol~]xslv sy Ksm — , neque enim obstat, quod 
BOYAETAI scribendum est, cum in eodem versu scriptum sit BO- 
AUT A I, nam eadem inconstantia v. 35 021 A2, v. 41 O Y2IAN scrip- 
tum est. — Proxeniam duobus Andriis datam esse decretum C. I. Att. 2, 
122 demonstrate videtur, cum praemissum sit . . . vxidov . . . ov ^Avdqitov, 
quod fere proxeniarum decretis praescribi solet : factum est decretum a. 338/7. 
— Felici casu factum est, ut de Carystiis proxenia ab Atheniensibus ornatis 
tria testimonia exstent. Primum enim in addendis C. I. Att. vol. 2 p. 396 
decretum editum est, quo a. 399/8 Pythophani proxenia, quae ei antea iam 
data fuisse dicitur, renovatur. Recte vero Koehlerum coniecisse existimo 
prius illud populiscitum sub triginta virorum imperio deletum fuisse, cuius 
rei aliud exemplum infra afferemus. Quanquam de civitatis nomine, unde 
Pythophanes originem duxit, literae tantum v. 9 xio) et v. 12 cticov ser- 
vatae sunt, veri similis est eiusdem Koehleri coniectura KaQvrtuiop et Kaqv- 
Gnwv scriptum fuisse , cum his nominibus literarum numerus recte ex- 



8 

pleatur*). Deinde Hegesippus in oratione de rebus Halouriesi §.38 de Phi- 
lippe* dicit: og tov fisv Kccqvguov, rov nqo'^svov vqq ypsTsqag noXswg, vnsq 
ov vpsTg TQstg nqstifisig insfilpars anaixovvxsg, zoviov iqv dvdqct ovtco (Scpodqcc 
v(aTi> ifiovXszo %aqiGao&cu coaz dnsxzsivs xal ovd' dvaiqstfiv sdcoxsVj iva 
zacpfj. Denique C. I. Att. 2, 249 Timosthenes Demophanis F. Carystius, 
qui diu ut videtur proxenus fuerat, quod saepius egregie de rebus publieis 
A.thenieusium singulisque civibus meritus fuerit, magnis laudibus effertur 
et corona aurea donatur. — Chii porro temporibus Periclis Hermesilaum 
proxenum Atheniensium fuisse festiva ilia Ionis Chii narratione de convivio 
constat, quo Hermesilaus Sophoclem poetam excepit, cum a Pericle in ex- 
peditione samia Chium et Lesbum missus esset (cf. Thucyd. 1, 116), quam 
narrationem Athenaeo debemus 13 p. 603. F (Egpyottseo l^sivov ol idvxog 
xal ngo&ivov 'Ad-qvaioov). — Cum Mytilenaei a. 428 ab Atheniensibus defi- 
cere meditarentur, horum proxenos, qui Mytilenis essent, id indicasse Thu- 
cydides narrat 3, 2: xal avrcov MvnXqvaicov Idiq dvdgsg xatd oxdciv, 
tiqo&voi ^ASrpaimv, ^Tjvvtal yiyvovrca rotg ' * A$r\vaioig. Pluribus idem Ari- 
stoteles tradit Politic. 8 (5) , 4 p. 1304 a 4, Timophane, viro opulento, 
mortuo Dexandrum, proxenum Atheniensium, qui filias illius duas suis filiis 
nubere voluisset, repudiatum hanc contumeliam aegre tulisse et Athenienses ad 
bellum patriae inferendum excitasse. Praeterea Demosthenes or. 40 §. 56 Manti- 
theum dicentem facit se Mytilenis ab Apollonide, proxeno Atheniensium, 
aliisque amicis urbis pecuniam mutuam sumsisse. — Denique Thasi 
proxenos Atheniensium fuisse ostendi potest. In C. I. Att. euim 2, 3 de- 
creto senatus Amyntori, Eurypylo, Argio, Locro, Alcimo, filiis Apemanti, 
proxenia redintegratur , Eurypyli ut videtur rogatu, qui extremis decreti 
verbis ad cenam hospitalem in prytaneum invitatur. Fratres illi iam dudum 
proxeni fuerant, nam columna, cui id inscriptum fuerat, a triginta viris di- 
citur eversa esse (snsidrj xa&rjQs&q fj GztjXr] stu tcop zgiaxovza , iv rj ijv 
avmtg v\ ngo^svia. Atque recte C. Curtius, qui hanc inscriptionem in arce 
Athenarum prope Parthenonem repertam primus Hermae 4 p. 404 sqq. edi- 
dit, iam Apemanto earn datam fuisse suspicatur. Cuius nomini cum more 
solito additum fuisset xal zotg ixyovovg y iure Eurypylus a senatu petere po- 
tuit, ut sibi et fratribus, nam pater interea mortuus fuisse videtur, proxeniae 
honores continuarentur. Ac senatum suo id decreto facere potuisse, ut idem 
Curtius coniecit, re non denuo ad contionem relata, simile decretum com- 
probat eodem fere tempore de proxenia Echembroto Cleonaeo redintegranda 
factum, de quo supra diximus. Cum vero etiam populiscitum, pessime sane 
illud habitum, C. I. Att. 2, 4, quo multis hominibus in patria sua atticismi 
reis privilegia quaedam et honores tribuuntur, nomina complura contineat, 
quae rarissima sunt neque inveniuntur nisi in titulis thasiis, ut Panchares 
Euphrilli (inverso ordine EvygiXXog Tlayyagovg in titulo thasio commemo- 
ratur C. I. Gr. 2, 2161 et Ev(pqiXX[og in lapide inventus est ab Al. Conze 



*) In v. 22 Koehlerus supplevit haec: Tavx[a [xtv sdna iip]t](f>v(Tfiiya otiyg 'Afyvatoii 
[xQccTovatr nacji tolg llv&ocpdvovs xcctcc t[avrd^ sed videtur potius legendum esse : ocqs 
* A&rivcdoi, [y.Qarovow, y.a~\i tolg U. y.. t. 



9 

itineris in insulis maris thracii p. 13), Pythion, quod nomen est apud 
Hippocratem epidem. 3, 1 p. 201 Erm. et p. 225 Erm., Aglaophon, cuius 
noininis pictor clarissimus Thasius notissimus est, Koehlerus eos omnes pro 
Thasiis habeudos esse vidit et, cum inter eos etiam Amyntor Apemanti 
commemoretur, etiam Apemantum eiusque filios Thasios fuisse. Quod autem 
scriba senatns novam columnam sumtibus Eurypyli inscribere iubetur (dva- 
yqdxpai %r\v GTrj&rjv %by ygafifiaTia xrjg ftovXqg zsXsai zotg EvovnvXov), id videtur 
ideo factum esse, quod Eurypyli rogatu senatus, non sua id voluntate fecit. 
Tertio loco eos recensebo proxenos, qui in coloniis thracicis fuerunt. 
Ac primum commemoro eum, quern Apolloniae fuisse testatum habemus, 
nam Apolloniam tantum Chalcidicam intelligendam esse mentio Metho- 
nes docet, quacum coniuncta est a Demosthene 9 §. 26 aliisque locis. Ari- 
stophontis rogatu a. 355/4 populiscito Lacbares Oharetis F. Apolloniata 
cum posteris proxenia honoratus est (C. I. Att. 2, 70), quod filium suum 
Metbonen miserat, ut gravem aliquem nuntium Atheniensibus afierret: belli 
enim socialis tempore duces et classes Atheniensium in illis regionibus 
versabantur. Etiam nunc vero coniecturam teneo , quam in Nuntiis soc. lit. 
gott. 1867 p. 155proposui: xal sn6fi\_xp€V to | v vlov z]6v iavwv slg Ms$o6vriv. 
Etiam hoc decretum scriba senatus impensis Lacharis (tsIeGiv totg Aa%ccQov) 
columnae in arce inscribere iubetur, cuius rei eadem causa videtur statuenda 
esse, quam cum de Eurypylo dicerem indicavi. — Euthycratem Olynthium 
aliquando ut Athenienses proxenum facerent Demadem rogasse memoriae 
eo proditum est, quod Hyperides, qui Demadis rogatione'm impugnabat, ei, 
quod Demades populiscitum proposuerat, acerbissimo adversarium sale defri- 
cans alterum opposuit, quo omnia, quibus Eutbycrates et patriae suae salu- 
tem perdiderat et Atheniensium reipublicae nocuerat, causae esse dicerentur, 
ut Athenienses illo honore eum afficerent. Post pugnam chaeroneensem, 
sed ante Philippi mortem Demadem id rogasse ex eis apparet, quae Apsi- 
nes rhetor, graec. 9 p. 547 W. ex oratione Hyperidis excerpsit: cf. G. 
Kiessling, de Lycurgi fragmentis p. 177 sqq. Fragm. or. att. p. 287 sq. 
Fr. Blass Hyperidis p. 80. Sed neque id constat, quibus rebus Eutbycratem 
de Atheniensibus bene meruisse Demades dicere potuerit, neque qui causae 
ab Hyperide Demadi intentae fuerit eventus. — Nymphodorus, Pytheae F., 
Abderita, documento est, quam utilem operam proxeni Atheniensium saepe 
praestiterint. Sororem Nymphodori in matrimonium Sitalces duxerat, rex 
Odrysarum. Eum ab Atheniensibus a. 431 et proxenum factum esse Thucy- 
dides narrat (2, 29) et perfecisse, quod Athenienses speraverant, ut Sitalces 
et Perdiccas, rex Macedonum, foedus cum Atheniensibus pangerent et Phor- 
mioni contra Chalcidenses bellum gerenti magnis copiis subsidio venirent. 
Idem paullo post effecit, ut legati Lacedaemoniorum, qui ad regem Persa- 
rum proficiscerentur et in itinere Sitalcen ab Atheniensibus abalienare et 
Lacedaemoniis conciliare vellent, comprehenderentur et Athenas mitterentur 
(of. Herodot. 7, 137. Thucyd. 2, 67). — C. I. Att. 2, 76 misera frusta po- 
pulisciti habentur, quo rogatu senatus a populo de ea re quaerere iussi Ti- 
maphenidae Aenio eiusque posteris honos proxeni tribuitur: nam Koehlerus 
et rijg noo&victg recte videtur supplevisse et nomen Timaphenidae novo 



10 

proxeno reddidisse, cum in lapide tantum liter ae TI. . . &ENIJAI agnosci pos- 
siut. — Sestium fuisse Philiscum cum prioribus omnibus, qui inscriptionem 
tractarunt, Pocockio inscr. gr. et lat. p. 55, Boeckhio C. I. Gr. 1, 91, St. 
Kumanude in UaXiyysvsoiq 1867, R. Schoenio ectyporum graec. p. 48, etiam 
ego in Nuntiis soc. lit. gotting. 1867 existimaveram. Sed Koehlerus, qui 
lapidem se plus semel accurate inspexisse dicit (C. I. Att. 2, 69) , ultimas 
literas tituli praemissi neque esse 2H2TI0I, quod Pocockius, nee 2H . . 10 12, 
quod Cumanudes dedit, sed nunc haec cerni posse testatur: 

nPOSENIAKAIEYEPTE 21. 
01 AI 2 . HI AYKOYAY TS2 . 
KAI E. TON 01 22 . I . AW . 

Quid igitur in his literis ultimis 2 . T . AW lateat, deinde videndum est. 
Id vero hac inscriptione teste certum est Philiscum Lyci filium proxenum 
fieri, €n[sidfj Oifotixog dvriQ dya]&dg iysvsto [nsql xov drjiiov xbv 3 ' A^riv\aioav 
[Arjvvtfag t[ov zcov Bv&vt'iwv cz6X]ov, quanquam haec postrema coniectura 
mea supplevi. Nam cum Cumanudes collatis inter se titulis, qui nunc sunt 
in C. I. Att. 2, 69 et 70 (Lacharis proxenia, de qua supra dictum est), 
recte viderit utrumque, ut iam Boeckhius coniecerat C. I. Gr. 90. 91, anno 
355/4 scriptum esse, belli socialis tertio, eoque tempore Chares cum classe 
in illis regionibus versatus sit, videtur ea coniectura, quae ad literarum nu- 
merum necessariarum prorsus convenit, satis probabilis esse. Ac similem 
vidimus fuisse rationem proxeniae Lachari datae videbimusque fuisse Phano- 
crito Pariano impertitae. At quaenam fuit Philisci patria? Si vestigia lite- 
rarum a Koehlero, teste locupletissimo , indicata tenemus et oppidum illius 
regionis, cuius nomen eis conveniat, circumspicimus , aut 2APTAWI aut 
2EPMAWI aut 2IPPAWI legi potest. Stephanus enim Byz. 2aQit], nohg 
nsql wv "A&cov. to s&vwdv 2ccQTatog. et 2iqqa, noXig Oqdxtjg. Osonopnog 
ev Qifonmxoov slxoGiw. to i&pixdv 2iqqcctog. Atque Sartaei et Sermaei in 
compluribus monumentis foederis deliaci attici inter oppida tributi thracici 
commemorantur : cf. Koehleri quaestiones de eo foedere p. 180. De alterutro 
igitur horum oppidorum cogitaverim. — Pythagoras Selymbrianus Athenis 
mortuus erat eumque publicis sumtibus Athenienses extulerunt et columellae 
marmoris pentelici haec inscribi iusserunt (St. Cumanudis 'Ainyifjg sniyq. 
emTvuflwi, p. 12 n. 15): 

Ilv&ayoqov. 

Tlqo\sviag dqszrjg %s %ciQi[i nqoyovcov xs xal avxov 

sv&dd' 'A9r)Vatot, Hv&ayoqtjv s&sGav 

vldv dtj{iooiq diovvaiov, Innofloxov ds 

naiqida 2ctXv(lqiav luted a%og (p&ifisvov. 
E formis literarum C. Curtius in Ephemer. archaeol. IV (1871) p. 29 ap- 
parere dicit titulum haud multo post Euclidis annum scriptum esse. Eodem 
modo Corcyraeos aliquando Menecratem, Tlasiae filium, Oeanthensem, proxe- 
num suum, in itinere, ut videtur, Corcyram facto undis obrutum, publice 
sepelivisse per titulum notissimum constat, quern R. Rangabes antiqu. hell. 
1 p. 382 et L. Rossius commentat. archaeol. 2 p. 561 sqq. ediderunt. Py- 



11 

thagorae vero etiam maiores eodem proxeniae honore insignes fuisse titulus 
sepulcralis ostendit. Sed alios quoque Selymbrianos, qui proxeni Athenien- 
siuin hand uiultis annis ante fuerunt, nuper admodum cognovimus: nam 
titulo in area ilia Asclepiei invento, quern St. Cumanudes Athenaei 5 p. 
513 sq. edidit, populiscitum continetur, quo et Apollodoro Empedi F. et . .. 
macho Selymbrianis proxenia datur. Et cum de Apollodoro haec scripta 
sint: dovvai de xoc]i 'AnoXXodtoQw Trjv noo'^eviav xa&amo tm naxql avxov, 
Empedum iam antea proxenum fuisse sequitur. Vera autem videtur Cuma- 
nudis couiectura esse decretum ad a. 408/7 pertinere existimantis , quo 
anno Selymbriam ab Alcibiade captani esse Xenophon Hell. 1. 3, 10 et 
Diodorus 13, 66 breviter commemorant, Plutarchus, Ephorum ut videtur 
secutus (cf. Vil. Fricke de fontibus Plut. in vitis Niciae et Alcib. p. 76 sq. 
P. Natorp Quos auctores in ultimis belli pelop. annis describendis secuti 
sint Diod. Plut. Cornel. Iustin. p. 30 etiam e Theopompi historiis quaedam 
addita esse putat), pluribus narrat. Turn Alcibiades obsides a Selymbrianis 
accepisse atque Athenas misisse videtur, inter quos Apollodorum fuisse in 
populiscito scriptum est. Cum vero deinde Alcibiades Athenas rediisset 
atque etiam legati Selymbrianorum eo venissent, foedus in contione, ut ab 
Alcibiade Selymbriae pactum atque iureiurando firmatum erat, probatum 
est, obsides dimissi , legati laudati , Apollodoro et alteri illi , fortasse uni ex 
legatis, proxenia decreta. Decretum quod accurate tractetur dignissimum 
est, et ob rerum de quibus in eo agitur gravitatem et ob eius qui rogavit 
claritatem: nam Cumanuden in v. 26 literas x*/J ex nomine Alcibiadis reli- 
quas esse recte vidisse existimo. Hoc unum addo, in v. 17 Cumanuden 
parum recte legi velle td 6s clXXa %cviifioXa [t]« nod to iv totg l[6to- 
tctig 7iq]oq tog I6i6tag, cum scriptum fuisse appareat td 6s dXXa %Gv^oXa 
Hd nqo to iv totg 16. no. t. 16., hoc est a nod tov r\v zolg 16. In v. 24 

nescio cur Cumanudes ol atqatsyoi [xal Hoi, ^QX ] 1, scribi iusserit, 

cum xal ol Ta%aiccQ%oi> numerum literarum expleant eique haud raro cum 
strategis in eiusmodi sacramentis coniuncti reperiantur *). — Archebium et 
Heracliden, Byzantios, qui a. 390 patriam urbem Thrasybulo Stiriensi tra- 
diderant (Xen. Hellen. 4. 8, 27. Demosth. 20 §. 60), postea cum patria 
excidissent ab Atheniensibus proxenos factos esse Demosthenes 1. d. testatur. 
Sed in aristocratea §. 189, quam a. 352 habitam esse constat, Archebium 
inter eos esse dicit, qui Charidemum, si quid contra Atheniensium commoda 
facere vellet, impedire non possent. Turn igitur eum necesse est iterum 
Byzantii fuisse. Et quanquam neque quando in exsilium missus fuerit neque 
quando in patriam redierit, certo scimus, eum tamen rediisse post flnem belli 
socialis, h. e. a. 355, veri haud est dissimile. Postea vero a. 340/39, ut 
Koehlero videtur, Athenienses Apellem, Zopyri fllium, Byzantium, proxenum 
esse voluerunt, quia imperatoribus Atheniensium in omnibus rebus, quibus 
necessarium esset, opem tulisset: C. I. Att. 2, 119. Denique C. I. Att. 2, 



*) Etiam apud Plutarchum 1. d. data occasione moneo scribendum esse /uydenaj 
trig GTQunag ovar/g hoifxrjg avakafiuv ooov tquxxovzcc tujv tisqI avibv r)nsiy£To $Qo(A,(p nqbg t& 
Tsi^tj. in libris enim rwy deest. 



12 

414 populiscituin est, quo y Hqig Kottcovog Bv£dvnog, qui triremi praefectus 
cum classe Byzautiorum in Piraeeum venerat , proxenus factus est : quod 
populiscitum Koehlerus recte ad tempora belli macedonici (a. 200 sqq.) re- 
tulit, quibus Byzantii ab Attali partibus contra Philippum stabant. Cum 
saepius turn Athenienses a Philippi ferocitate gravissima passi essent, Byzan- 
tiorum classem in Piraeeum venisse sine dubio valde laetabantur. Similia de 
Attalo et Romanis, cum in Piraeeum cum classe venissent, ab Atheniensibus 
honoribus omnis generis oneratis Livius 31, 45 narrat. 

His urbibus in oris Thraeiae sitis addo colonias in Asia minore conditas. 
Ac primum quidem Heraclea Pontica com memoranda est. Nam primuni C. 
I. Att. 1, 65 index populisciti satis antiqui exstat: 

2 OTI MO HEP A . i El O TO K 
Al ERA ONONFP OX2ENOK 
AI E YE P AE TO AQENAl ON 
de quo conferendus est etiam R. Schoene in ectypis graecis p. 26 sq. Deinde 
C. I. Att. 2, 87 populiscitum legitur, quo Protomacho, Aristomachi F., He- 
racleotae, proxenia datur. Literatura iudicat Koehlerus ostendi 01. 104 fere 
(364 sqq. a. Chr.) id factum esse. Heracleotarum vero Athenis Callippum, ho- 
minem improbissimum, proxenum fuisse Demosthene teste constat 52 §. 5. 9. 
Porro proxeno Parii, oppidi Mysiae, favore fortunae contigit, ut immortalem 
memoriam nancisceretur. Nam C. I. Att. 2, 38 populiscitum exstat, quo 
Phanocritus Parianus et posted Cephali, oratoris clarissimi, rogatu proxenia 
honorantur , in£i[d]ij [7iaQ]tjyy£i,2,£ xotg GiQoctfjyotg tisq[1 tujv v\s<jov tov naqa- 
nXov, xal el 61 6TQa[ti]yol] inid-ovw, idXcocfav dv cc[l tQtijgsig cu\ noXs^iiat. nam 
naQjjyysds, quod nunc etiam Kohlerus dedit, legendum esse, non dmjyyeUs 
vel TiQorjyysils, quod alii voluerant, in Nuntiis soc. lit. gott. 1867 p. 156 dixi. 
Similis igitur causa huius proxeniae fuit earum, quas Philisco et Lachari 
decretas esse vidimus. Quando vero id evenerit, parum constat. Nam quod 
A. Kirchhoff, qui accuratissime de hoc titulo in commentatione de chrono- 
logia populiscitorum methonensium (Comment, acad. lit. berol. 1861) p. 599sqq. 
exposuit, titulum literaturae rationibus ductus ante 01. 100 (h. e. ante a. 
380/79 a. Chr.) non posse non scriptum esse iudicavit et U. Koehler pro- 
bavit, eo terminus modo constituitur, post quern inscriptus esse non possit, 
neque quidquam obstat, quominus multis annis ante eas res evenisse sta- 
tuamus. Quare cum circa a. 380 certamina, qualia in eo populiscito signi- 
ficantur, in Hellesponto fuisse non constet, de illis vero regionibus propter 
Phanocriti patriam cogitandum sit, Kirchhoffii coniectura (p. 605) de temporibus 
belli corinthiaci cogitandum esse, quibus temporibus in illis regionibus et 
Thrasybulum versatum esse et ab aliis Atheniensium ducibus vario eventu 
pugnatum esse scimus, admodum verisimilis est. Necessarium vero est lapi- 
dem, qui nunc Parisiis est, denuo accurate examinari: nam quod v. 4 U. 
Koehler Darestii apographum secutus dedit dv\ayqd\\pai iv Gtrjlj}] fodivji svg 
dxQdnol\iv~\, quanquam numerum literarum, qui una maior est, ita excusavit, ut 
/ aliquando non numerari diceret, tamen tam insolitum est, ut recte Kirch- 
hoffius iv dxQon6X[£t] scripsisse mihi videatur: atque Koehlerus Petropoli- 
tanus E tantum legi posse dixerat , W. Frohner autem iv dxqondXsi in 



13 

marmore legi addita voce sic disertis verbis testatus est (les inscriptions 
grecques du Louvre. Paris, 1865) p. 198. — Multo etiam antiquioris po- 
pulisciti (literal tres lineolas habet) miserae quaedam reliquiae C. I. Att. 1, 
16 exstant, ex quo id aliquo modo cognoscimus, Parianum, cuius nomen in- 
tercidit, una cum Athenodoro quodam et Hicesio proxenos factos esse. — In 
priora etiam tempora reiicimur, cum Arthmium, Pythonactis F., Zeleitam Athe- 
niensium proxenum fuisse commemorandum sit. Aescbines unus 3 §. 258 hoc 
tradidit : si ovx aiG%vvsG&s y si ol [tsv naxsqsg v^icov "Aq&piov tov ZsXsixrjv 
xopiGavxa slg c EXXdda xo sx Mijdoov %qvGiov , smdijp'ijGavTa slg xr\v nofov, 
nqo^svov ovxa tov dtfjiov tov A^vaicov^naq 7 ovdsv fisv rjX&ov dnoxxstvai, s%s- 
xjjqv^av ds sx %f\g noXseog xal s% dnaGijg tfg *A&r\vaToi, aqyovoiv. Dubita- 
tum est, num Aeschini hoc credendum sit, proxenum Atheniensium Arth- 
mium fuisse, sed recte L. Spengel (de Demosth. or. philipp. tertia p. 32 sqq, 
et H. Funkhaenel de Arthmio Zeleita (in Diurnis liter, antiqu. 1841 p. 
305 sqq.) sic demum intelligi posse dixerunt, quomodo Athenienses Arthmium, 
peregrinum ilium, capitis deminutione et exilio multare potuerint. Quan- 
quam H. Funkhaenel, quod Arthmium, quia proxenus esset, Athenis com- 
moratum esse existimavit, nunc quis est qui nesciat errasse? Nee de principatu 
aliquo vel hegemonia, quam iam turn Athenienses inter Graecos sibi arroga- 
verint , quod ille opinatur , cogitandum est , sed Athenienses Graecos a 
barbaris sic tentari, et ab eo quidem tentari, quern ipsi proxeniae honore 
dignati essent, indignati sunt. — Transferimur in saeculum alteram fere 

medium a. Chr. n., quo tempore Ap Pergamenum ahf]Gd(j,svov xaxd 

%ov vopov, si haec recte Koehlerus supplevit, proxeniam accepisse plebisciti 
reliquiae docent C. I. Att. 2, 438. — Deinde inter 01. 106 et 111 (356 et 
336 a. Chr.) Phaselitam, cuius nomen lacuna haustum est, nisi quod . . . 
ronis filium fuisse agnoscimus, cum posteris proxenum factum esse U. Koehler 
probabiliter coniecit: C. I. Att. 2, 145. — His urbibus asiaticis duae acce- 
dunt, altera Siciliae, altera Magnae Graeciae, in quibus proxenos Athenien- 
sium fuisse tituli lapidibus inscripti testantur. C. L Att. enim 2, 133 index 
populisciti habetur, nqo%s]via Jioxlsl xal [. , . . m Kaxavai[o]ig et 2, 199 
indicis hae laciniae : [0s]oi. [ 3 Enl . . . o\v dq%ovTo[g, Ilqo^svia xal sv] 
sgyso[ia . . .] Kqox[wvidwv. Illud prius Catanensis annis inter 01. 100 et 
106, hoc Crotoniatae circa Olympiadem 112 scriptum esse U. Koehler 
existimat. 

Denique pauca quaedam exempla afferri possunt, quae tarn honorificam 
Atheniensium proxeniam habitam esse ostendant, ut etiam reges et princi- 
pes exterarum gentium sibi delatam haud inviti acciperent. Ac primum 
Alexander Philhellen, Macedonian rex, nominandus est, de quo apud Herodo- 
tum 8, 136 haec narrantur: Maqddviog 6s — snsftips dyysXov sg °A$ijvag 
'AXs^avdqov tov A^vvtsco , dvdqa Maxsdova f afjta fisv ow ol nqoGX7jdssg ol 
IJsqGai sGav — dfia ds 6 Maqddviog nvdopsvog otv noo^stvog is sty xal 
svsqyhyg 6 AXs^avdqog sns^ns, Athenienses vero, cum Alexandro ut cum 
Mardonio foedus icerent suadenti verbis praeclaris se nunquam libertatem 
prodituros esse respondissent, addiderunt (8, 143): Gv is tov Xomov Xdyovg 
syjav xoiovGds pi) smepaivso 'A&ijvaioiGv — . ov ydq Gs fiovX6[is&a ovdsv ayaqi, 



14 

ngog 'AS-qvaioov na&etv lovxa ngo&ivov is xal cpilov. Postea cum Persae 
apud Plataeas victi fuga effasa per Macedoniam Hellespontum peterent, 
stragem eorum perfecisse et ob earn rem civitate ab Athenieasibus donatus 
esse dicitur a Demosthene 23 §. 200, qui pro Alexandro per errorem Per- 
diccam uominavit: cf. de his rebus 0. Abel Maced. ante Philippum regem 
p. 149 sqq. Alexandro regi addendi sunt Aleimachus et Antipater Macedo- 
nes, de quibus Hyperides in oratione contra Demadem dixerat, Harpocra- 
tione teste: stsgog ds sdnv 'Alxifia%og Maxsdcov, ov fjbPqfiovivst, 'YnsQsidqg 
sv tw xatd Jrniddov ovzcog • „ 3 AXxi^a%ov xal ' Avzijiaxoov J Ad-r\vaiovg xccl 
Ttgo^svovg £7T0t,r]acc}isd'a.' f (cf. Fragm. orat. graec. turic. p. 288, 81. Hyperid. 
ed. Blass p. 80). Verba Hyperidis haud certa sunt, nam cum in codd. AM 
sit d&rjvaToi,, in BCFH ^Ad-^vag, deinde xal BCH omittant, facile conii- 
cias legendum esse ^AXxi^ayov xal '' Avunaxoov , oo *A$rivatoi , nqo'^svovg 
snoirjadfisd-a. Apparet enim verba * A$r\vdiovg xal ngo^svovg sic coniuugi ab 
oratore attico non potuisse, nam ordine inverso uti debebat, si eos antea 
proxenos, deinde cives factos esse dicere vellet. Videtur vero uterque mis- 
sus a Philippo legatus Athenas venisse, quod de Antipatro Demosthenes 
testatur 19 §. 69, Alcimachum quoque legatum fuisse eo probatur, quod 
Anaximenes apud Harpocrationem tradidit Demosthenem aliquando contra 
eum dixisse. Si verba Hyperidis sana sunt, ita tantum explicari possunt, 
ut alterum civitate, alterum proxenia donatum esse dicamus. — Denique 
etiam is, qui C. I. Att. 2, 124 a. 337/6 Demadis rogatu proxenus factus 
est, quia Atheniensibus et singulis et cunctis apud Philippum quantum 
posset prodesse studuisset, videtur Macedo fuisse. — Alter rex est Straton, 
qui Sidoniis imperabat medio fere seculo quarto a. Chr. n. , homo luxu 
affluentissimus et quam maxime voluptarius, aemulus in eis rebus Nicoclis, 
regis cyprii, quern ex Isocratis orationibus novimus. Multa de eius vita de- 
licata Theopompus in 1. 15 Historiarum philippicarum narraverat, quae 
Athenaeus 13) p. 531. E sqq. servavit (Theopomp. frg. 126 in C. Miilleri 
Fragm. hist. Gr. vol. I). Hunc Stratonem ab Atheniensibus proxeuum fac- 
tum esse ostendit populiscitum C. I. Gr. 87 = C. I. Att. 2, 86. — Etiam 
Apollonidem Demetrii F. Sidonium, quia mercatores et navicularios Atheni- 
enses, qui Sidonem venissent, omni modo adiuvisset, ab Atheniensibus proxe- 
num factum esse e psephismate discimus, cuius pars maxima in C. I. Att. 
2,171 est. Et hoc psephisma et alterum, de quo nunc ipsum dicturus sum, 
01. fere 111. (336 — 332) facta esse videri recte U. Koehler statuit. Nam 
etiam Tyrios duo Apsen . . ronis F. et . . . ronem, Apsis F. eodem honore 
dignos Athenienses habuerunt, quod et frumenti magnam vim Athenas attu- 
lissent et se allaturos tempore futuro promisissent (C. I. Att. 2, 170). — Denique 
Artas sive Artos, Messapiorum rex, commemorandus est, qui Demosthenem et 
Eurymedontem, Atheniensium duces, cum in Siciliam novam classem deduce- 
rent, benignissime excepit: Thucyd. 7, 33. Eum Atheniensium proxenum fuisse 
Polemon, qui commentarium de eo scripserat, testatur apud Suidam s. v. 

"Agzog ' stfii ds xal ovopa xvqdvvov Metftfairioav, ov xal nqd^svov 3 A&tj- 

vaiovg noifjcati&ai (pqfo IJoXs^cop. cf. L. Preller, Polemonis Periegetae fragm. 
p. 144 sq. — Agmen vero claudat L. Hortensius Bomanas, quern praetorem 



15 

emn fuisse U. Koehler ccmiicit, qui a. 170Livio teste 43, 4 — 8 classi roma- 
nae in litore Graeciae praefuit. Is sane qui tantis laudibus humanitatis atque 
benignitatis efferretur, quantae populiscito C. I. Att. 2, 423 continentur, ex 
eis, quae Livius narrat, non dignus fuit et in litore Thraciae tantum vide- 
tur versatus esse, sed alius, qui aptior sit, inveniri vix poterit. 

Videor mini omnes collegisse, de quorum patria constat. Nam hoc 
nunc maxime spectabam , ut quam late haec institutio patuisset intellige- 
retur. Sed et in volumine primo et in secundo inscriptionum atticarum 
multo plurium exstant fragmenta populiscitorum, in quibus aut, cum nomina 
proxenorum ipsa exstent, non exstet urbis, in qua fuerint, aut quanquam 
causarum, quae si cui proxenia datur afferri solent, commemoratio servata 
est, hoc ipsum tamen, proxeniam datam esse, intercidit. Quibus, si unum vel 
alterum exCeperis, non usus sum, quia eaedem fere causae praemitti solent, 
si quern vel laudandum vel coronandum vel inter eos, qui Atbeniensibus 
bene fecerunt, referendum esse decernunt. Quam vero exiguam partem haec 
omnia, quantumcunque ex singulis invidiam temporum effugit, tu putas 
eorum fuisse, quae Athenienses in temporum decursu decreverunt? 

Scr. Gottingae d. XII. m. Iulii a. MDCCCLXXVII. 






UNIVERSITY OF ILLINOIS-URBANA 

341.8SA8C C001 

COMMENTATIO DE PROXENIS ATHENIENSIUM GOT 



30 




12 023594283